CONFARREATIO

CONFARREATIO
CONFARREATIO
modus connubiorum, apud Romanos, de quo sic Servius ad Virgilii Georgic. l. 1. Tribus modis apud veteres nuptiae siebant: Usu, si verbi gratiâ, mulier annô unô cum viro, licet sine legibus, fuisset: Farre, cum per Pontificem Max. et Dialem Flaminem, per fruges et molam salsam coniungebantur, unde Confarrcatio appellabatur; ex quibus nuptiis, patrtmi et matrimi nascebantur, Coemptione vero atque in manum conventione, cum illa in filiae locum, maritus in patris veniebat (Dionys. Halicarn. l. 2. illud de Confarreatione scribit) ut si quis prior fuisset defunctus, locum hereditatis iustum alteri faceret. Idem Dionysius sacras nuptias Farracia esse dicta scribit, quod eôdem farre coniuges vescerentur, quô etiam victimas respergerent. Ulpianus tit. 9. Institut. Farre, inquit, convenitur in manum certis verbis et testibus decem praesentibus et sollenni sacrisiciô factô, in quo panis quoque farreus adhibetur. Plin. l. 18. c. 3. In sacris nihil religiosius Confarreationis vinculô erat, novaeque nuptae farreum praeferebant. Nempe, uti benedictionum sacrarum formulae etiam Paganis in usu obiter fuisse videntur, ex Plauti Aulul. sic et sacra Nuptiis habuêre propria, quod inprimis perspicitur ex tertio hoc Nuptiarum apud romanos genere, quod ex ipsis Sacris constabat. Ulpian. in Fragm. tit. 9. de his qui in manu sunt, Farre convenitur in manum certis verbis, et testibus decem praesentibus etc. Ubi de 10. testibus in matrimonio loquitur, ut de aevo suo Ambrosius ad Virgin. lapsas, c. 5. Quamvis in consuetudinem tunc prorsus Confarreatio abiisse videatur, vide infra. Accessit autem aqua etiam et ignis atque sacrificio huic Nuptiali, seu ipsis per se Nuptiis sacris, praeerant Pontifex Max. et Flamen dialis, uti vidimus; cuius et Flaminicae nuptae eôdem ritu ut fierent necesse erat. Servius in l. 4. Aen. Nec nisi e parentibus confarreatis nati, Flamines rite fiebant. Romulone autem an Numae Confarreationis initiae trivenda, dubitant viri docti, qui interim Coemptione vetustiorem volunt et Sacrorum item simpliciter nomine a Tullio dictam, pro Mur. In desuetudinem postmodum abiit, Tiberii aevô; aut saltem rarissima fuit; ut praeter l. cit. Tacitus Annal. quoque, l. 4. docet. A'quo tempore Coemptione et Usu annuô, tum apud Romanos, tum apud Paganos Romani Imperii, plerumque acquisitae uxores: ita tamen, ut Coemptioni sollennius adhiberentur in posterum etiam Sacra, quae ex auspiciis, auguriis, immolationibus, oblationibus, constabant. Quamquam autem Sacra, quae fuêre in Confarreatione paganica, utpote Christianismo plane adversantia, sub eiusdem initia etiam apud Paganos ipsos evanuêre; nihilominus farris ipsius usus aliquis sollennis in libis conficiendis, diffringendis, communicandis, locis saltem in nonnullis semper obtinuit. Sic frequentissimus apud Anglos est ab antiquo liborum admodum grandium in Nuptiis usus, quae Bride ---- cakes, i. e. Liba Sponsalitia seu Nupttalia, appellitant; eaque tum a Sponsis ipsis confecta, tum a propinquis amicisque sollenniter muneri nuptiali data. Atque in agro nostro alexandrino, inquit Lancillotus Gallia, perseverant adhuc quaedam antiquarum observationum vestigia, veluti in vico Villae fori Nuptiae per Confarreationem, dum libo inter nubenters et affines atque cognatos partito fiunt, in Consuetud. Alex. Quin et in Graecorum Ritibus, compotatio est in Ecclesia nuptialis, quae Confarreationis vicem praestare videtur etc. Vide Ioh. Seldenum, Uxor. Ebraic. l. 6. capp. 21. et 26. Hinc
Diffarreatio apud Festum, dissolutio matrimonii dicitur confarreatione contracti. Plura apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. Anton. Thysium in A. Gellium, l. 3. c. 2. Thom. Godwyn. Anthologiae Rom. l. 2. sect. 2. c. 20. Alios.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Confarreatĭo — (röm. Ant.), die eine der 3 Arten, wie Ehen bei den Römern geschlossen wurden; sie stammte von den Sabinern u. bestand darin, daß die Brautleute in dem Hause des Bräutigams im Beisein von 10 Zeugen u. des Oberpriesters unter anderen Ceremonien… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Confarreatio — (lat.), bei den Römern die altpatrizische Form der Eheschließung, wobei dem Jupiter in Gegenwart von Priestern und zehn Zeugen ein Kuchen aus Spelt (tar) geopfert wurde …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Confarreatio —    • Confarreatio,          древнейший, религиозный обряд при браке между патрициями, которым завершалось вступление жены в законное и социальное сожительство с мужем. Жена по отношению к мужу становилась filiae loco, т. к. она из рук отца… …   Реальный словарь классических древностей

  • Confarreatio —   [lateinisch] die, /...ti ones, eine der drei Formen der römischen Eheschließung; wegen der Mitwirkung der beiden obersten römischen Priester (Pontifex maximus und Flamen Dialis) sowie von zehn Zeugen wohl nur den Patriziern vorbehalten. Beim… …   Universal-Lexikon

  • Confarreatio — In ancient Rome, confarreatio was a traditional patrician form of marriage. The ceremony involved the bride and bridegroom sharing a cake of spelt, in Latin far or panis farreus, hence the rite s name. The Flamen Dialis and Pontifex Maximus… …   Wikipedia

  • Confarreatio — Römische Eheschließung (Museo delle Terme di Diocleziano, Rom) Die Confarreatio (dt. auch konfarreierte Ehe) war eine der drei Möglichkeiten, durch die in der römischen Antike eine Manusehe geschlossen wurde. Inhaltsverzeichnis …   Deutsch Wikipedia

  • Confarreatio — El confarreatio era la antigua fórmula patricia de matrimonio entre romanos, especialmente necesaria para aquellas parejas que deseaban que sus descendientes fueran vírgenes vestales o flamens de Júpiter. El nombre proviene de la novia y el novio …   Wikipedia Español

  • confarreatio — /kanfabriyeysh(iy)ow/ In Roman law, a sacrificial rite resorted to by marrying persons of high patrician or priestly degree, for the purpose of clothing the husband with the manus over his wife; the civil modes of effecting the same thing being… …   Black's law dictionary

  • confarreatio — /kanfabriyeysh(iy)ow/ In Roman law, a sacrificial rite resorted to by marrying persons of high patrician or priestly degree, for the purpose of clothing the husband with the manus over his wife; the civil modes of effecting the same thing being… …   Black's law dictionary

  • confarreatio — An ancient Roman marriage ceremony …   Ballentine's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”